- AUSON vel AUSONIUS
- AUSON, vel AUSONIUSUlyssis et Calypsûs fil. Inde, ut quidam volunt, Ausones, antiquissimi Italiae populi, iidem qui et Aurunci. Servius in l. 7. Aen. v. 727. Aurunci Graecis Ausones nominan ur. Dio Cocceianus apud Isac. In Lycophronem: Αὐσονία κυρίως ἡ τῶ Αὐρούγκων γῆ μόνη λέγεται, μέσῳ Καμτανῶν καὶ Οὐόλοκων, παρὰ ςθάλαςςαν κειμένη. Tzetzes in Chiliad.Τοὺς δὲ Αὐρούγκους μόνους μοι Αὔσονας λέγειν ῃόει.Nempe, ut in Festo habetur, R pro S (imo et S pro R) literâ saepe antiqui posuerunt, ut maiosibus, meliosibus, Lasibus, fesiis: pro maioribus, melioribus, Laribus, feriis. Et, eôdem auctore, Aurum Sabini Ausum dicebant. Sic variante dialectô, idem erat Auson et Auron, ex quo Auronci, vel Aurunci, syllabicâ adiectione, quali in Etruscorum nomine ex Etruria, et Hernicorum a saxis, quae Marsi herna dicunt; et Opicorum ab Ope, i. e. terra. Opici enim sunt Αὐτόκθονες. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 33. Hi Ausones primum extrema Italiae litora coluisle dicuntur, quae a Lacinio promontorio usque ad Salentinos extenduntur; unde et eius loci mare Ausonium dicitur. Plin. l. 3. c. 5. Poetae tamen, suô more, Ausoniae nomen universae communicant Italiae. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 3. c. 9. Dionys. Perieg. v. 77.Ε᾿νθ᾿ Ι᾿ταλῶν υἰπείροιο νέμονται,Ε᾿κ Διὸς Αὐσονιῆες ἀεὶ μέγα κοιρανέοντες.Et postea, v. 339.Μέςςη δ᾿ ἀμουοτέρων παραπέπταται Αὐσονὶς αἰ̈αΠουλυτενής. ---- ---- ---- ----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.